- OFFERRE
- OFFERREindicare Iurisconsultis est, l. 1. Cod. Theodos. de Thesaur. et apud Senator. l. 6. Var. c. 8. In Ecclesia antiqua, quid Offerre, apud Latinos; προσφέρερειν, apud Graecos, designaverit, diximus supra, in voce Oblatio: Hodie, in Communione Romana Offerre est, sacrificium, ut vocant, Missae celebrare, qui actus Sacerdotis est. Sed et Offerre dicebantur Laici, qui panem et vinum in Ecclesiam deferebant et ibidem offerebant. Quô pactô vero Oblationes hae reciperentur a Sacerdote Liturgiam sacram celebrante, et in qua Liturgiae parte, his verbis describit Ordo Rom. Expletô symbolô, salutat Episcopus populum, dicens, Dominus vobiscum. Postea dicit, oremus, hinc canitur Offertorium cum Versibus. Tunc venit Subdiaconus, ferens in brachio dextro pateram, et in sinistro calicem, in quo recipiuntur amulae populorum et super corporale, i. e. sindonem, quod accipiens Diaconus ponit super altare a dextris, proiectô capite alterô ad Diaconum, ut expandant. Deinde transit Sacerdos, ad suscipiendas oblationes. Interim cantant Cantores Offertorium cum Versibus et populus dat oblationes suas, i. e. Panem et Vinum, et offerunt cum fanonibus candibis, primo masculi, deinde feminae: novissime vero Sacerdotes et Diaconi offerunt, sed solum panem, et hoc ante altare. Subdiaconus vero cum calice vacuo sequitur Archidiaconum: et Pontifice, oblationes populorum suscipiente, Archidiaconus suscipit post eum amulas et refundit in calicem maiorem, tenente eum Subdiaconô, quem sequitur cum scypho, super planetam Acolytus, in quem calix impletus refunditur. Oblationes autem a Pontifice suscipit Subdiaconus et ponit in sindonem, quae eum sequitur, quam tenent duo Acolyti. Vide quoque Honor. Augustodunensem l. 1. c. 43. De Oblationibus Principum, sic idem Ordo alibi: Oblationes vero Principum Subdiaconus Regionarius a Pontifice suscipit, ac sequenti Subdiacono porrigit et ipse in sindonem, quam tenent duo Acolyti, eas ponit. Galliae Reges Offerre aurum, tus et myrrham consuevisse ad Altare, die Epiphaniae sacrô, docet Car. du Fresne ex Guil. Nangii Continuatore vernaculo A. C. 1378. Offerebant et Monachi, Columban. in Paenitentiali et Udalricus consuetud. Cluniac. l. 1. c. 7. Cantores quoque, sed aquam tantum. Amalarius de Eccles. Offic. l. 1. c. 19. Cantores, qui sunt de genere Levitarum, propter instantem necessitatem cantandi, non habent licentiam huc illucque discurrendi, ut singuli offerant cum coeteris. Statutum est eis, ut penitus non sint extorres a Sacrificio, custodire aquam et hanc unam offerre pro coeteris etc. Feminae tandem, sed non ad altare; In locis enim suis manebant, et ibi Sacerdos eafum oblationes accipiebat, ut habet Theodulfus in Capitul. c. 6. Apud Cyprianum denique Ep. 10. 11. et 63. aliosque Veter. Offerri nomina fidelium dicuntur, cum eorum memoria et nomen e sacris Diptychis. in S. Cena, recitabantur etc. Vide supra Diptychum. Hinc Offertorium in eadem Ecclesia interdum idem cum Offerenda, ut vidimus. Papiae, Oblatio est quae altari offertur et sacrificatur a Pontificibus. Iohanni de Ianua locus, ubireponuntur, vel ubi fiunt oblationes. Aliis inter ministeria sacra reponitur, sed quid revera sit, non omnino inter Scriptores convenit. Ludov. de la Cerda ex Onufrio ait esse sindonem sericeam, linteamen in quo fidelium oblationes reponebantur: et certe oblationes fidelium in sindone repositas, testatur Ordo Romanus. In Institutis Monasterii Cisterciensis, apud G. Cassandrum, in Liturgicis, Offertorium sericum occurrit, sed ad alios usus: Aqua etiam cum argenteo colatorio ab uno Diaconorum nihilominus cappa induto, cum Offertorio serico, offertur. Sic fuerit illud pannus oblongus, quo involvitur calix, cum a Diacono offertur Sacerdoti: et sane in Communione Romana, in compluribus Ecclesiis, sindoni istiusmodi involutus calix offertur Sacerdoti, qui ad dextrum cornu Altaris reponi solet, Gregor. Turonens. l. 7. c. 22. Cumque iam Altarium cum oblationibus palliô sericô opertum esset, subito ingredientem Guntchramnum Regem conspicio etc. Et paulo post, At ego, cum haec audirem, ad te conversus dixi: Adprebende pallium altaris: infelix, quô sacra munera conteguntur, ne hinc abiciaris, etc. Ex aliis vero Scriptoribus, solidum quidpiam et calicis, perinde ac patenam, appendicem fuisse, colligit Car. du Fresne Glossar. Sed et oblatio, quae Ecclesiis a fidelibus fit. hôc nomine interdum venit, etc. apud Eundem. Dominico Macro Offertorium Missae pars est, in brevi quadam antiphona consistens, quae tempore oblationis cani consuevit, ad imitationem Israelitarum, ut Innocentius III. ait, de quibus legitur 2. Paral. c. 29. v. 27. Et iussit Ezechias, ut offerrent holocausta suter Altare cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino etc. Cuiusmodi Antiphonas nonnulli a Gregorio M. alii a Caelestino, aut Eutychiano Pontificibus compositas volunt. Vide omnino eum in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.